Lupa
Cargador

Dante Alighieri 
De vulgari eloquentia 

Soporte
De vulgari eloquentia est tractatus de linguis Romanicis, dialectis Italicis, litteris in his sermonibus compositis, optimoque sermone eligendo. Latine scriptus est a Dante Alagherio, poeta Italico, anno fere 1304. In animo habuit quattuor libros de hac re scribere, [1] sed duos tantum confecit.
In enumeratione sermonum Romanicorum, Dantes primus ille distinctionem facit secundum verbum affirmationis inter linguas Francogalliae septentrionalis (linguam oil), Provinciae (linguam oc), Italiae (linguam si).
Opus Latine scriptum est quod Dantes vult persuadere doctis aetatis suae Italicam linguam ad omnia argumenta tractanda aptam esse et facultates varias et diversas habere ita ut docti quoque ea lingua uti cum dignitate possint.
€1.99
Métodos de pago
Idioma Latín ● Formato EPUB ● ISBN 9780244857585 ● Tamaño de archivo 0.1 MB ● Editorial epf ● Publicado 2020 ● Descargable 24 meses ● Divisa EUR ● ID 7371941 ● Protección de copia DRM social

Más ebooks del mismo autor / Editor

173.662 Ebooks en esta categoría