Lente d'ingrandimento
Search Loader

francesco petrarca 
Rerum memorandarum libri 

Supporto
"Sed michi cuncta versanti, cum id solum temporis vixisse videar quod otiosus et solus vixi, visum est non aliunde quam ab otio et solitudine potissimum ordiri: non modo quod hinc plurima et maxima vite mee solatia processisse noveram, sed quod multis etiam claris viris iactatis inter rarum fluctus huius portus quesitum remedium recordabar. Ceterum cum solitarii otii duo sint genera, illud sompno et inertie amicum quod quidam lucifuge sectantur, qui villis suis utuntur pro sepulcris et in illis se se infodiunt viventes, "nulla re alia quam otii" cognomine gloriosi, non literato tantum sed viro etiam obscenum, atque indignum commemoratione pretereo; alterum illud attingam non tam urbis odio quam literarum et virtutis amore constitutum, unde animo vel studiorum cupido vel ad ea nitenti de quibus proxime dicturus sum gratissima proveniunt alimenta: ut hinc merito, velut a primo dicendorum fonte, totius narrationis descendat exordium. Quem vero nunc historicus illustrissime cohortis statuam signiferum, nisi quem poetici laboris supremum ducem in Africe mee libris statuisse non penitet?"
€1.99
Modalità di pagamento
Lingua Latino ● Formato EPUB ● ISBN 9788835842231 ● Dimensione 0.3 MB ● Casa editrice epf ● Pubblicato 2020 ● Scaricabile 24 mesi ● Moneta EUR ● ID 7466281 ● Protezione dalla copia DRM sociale

Altri ebook dello stesso autore / Editore

177.115 Ebook in questa categoria